Lingua indigena

Fautores linguae indigenae in Columbia.

Lingua indigena est lingua vernacula alicuius regionis, qua indigenae communiter loquuntur. Saepe ad statum linguae paucorum redacta est. Fieri potest, ut haec lingua orta sit ex gente sermone distincta, quae in regione ad saecula consedit. Linguae indigenae non debent nationales esse, namque etiam contrarium verum est. Sunt multae in orbe terrarum gentes quae progeniei linguam maiorum non iam tradunt,[1] et in vicem linguam maioritatis suam fecerunt, qua melius moribus maioritatis se accommodent.[2]

Anno 2019, Nationes Unitae "Annum internationalem linguae indigenae" decreavit ad linguas indigenas ex extinctione linguarum protegendum.

  1. Glavin & Montenegro 2009.
  2. Connor 2009.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search